TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 46.) Beatus qui potest et cleo ungere pedes Christi: denique adhuc Simon non unxerat. Sed beatior quae unxit unguento; multorum enim florum in unum collecta gratia spargit odorum varias suavitates. Et fortasse istud unguentum non alius possit nisi Ecclesia sola deferre, quae diversi spiraminis innumerabiles flores habet: quae merito speciem accipit peccatricis, quia Christus quoque formam peccatoris accepit.