Sed quis est populus iste qui amplius debet, nisi nos, quibus amplius creditum est? Illis credita sunt eloquia Dei, nobis creditur partus Virginis. Habes talentum Virginis partum: habes fidei centesimum fructum. Creditus est Emmanuel nobiscum Deus, credita Domini crux, mors, resurrectio. Et si Christus pro omnibus passus est, pro nobis tamen specialiter passus est; quia pro Ecclesia passus est. Itaque non est dubium quod plus debeat qui plus accepit. Et secundum homines plus fortasse offendit, qui plus debuerit: sed per misericordiam Domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit: si tamen gratiam consequatur. Gratiam enim et qui reddit, habet: et qui habet in eo ipso quod habet, solvit; nam et reddendo habetur, et habendo redditur (Cf. Aug. lib. I de Gratia Christi, cap. 44).