TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Non est igitur simplex figura; et ideo respondit illis Dei Verbum: Quid molesti estis huic mulieri? . . . . . Semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper (Matth. XXVI, 10 et 11). Semper ergo tecum pauperem habes, et ideo benefac. Num igitur differre pauperem debes; quia semper tecum est, cum tibi Propheta dicat: Ne dixeris pauperi . . . . Cras dabo (Prov. III, 28)? Sed ille de sola misericordia locutus est: hic autem misericordiae fidem praetulit, quae tunc habet meritum, si fide praecedente, conferatur. Mittens enim unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI, 12). Non ergo unguentum Dominus, sed charitatem dilexit, fidem suscepit, humilitatem probavit.