TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quod ergo istius mulieris unguentum est? Quis hoc audire potest? Quis tales aures habet, ut dicente Iesu verbum quod accepit a Patre, immo qui ipse Verbum est, possit tantam mysterii altitudinem capere? Et discipuli ex parte intelligunt, etsi non totum intelligant. Unde et quidam putant dixisse discipulos unguenti pretio emi fidem gentium debuisse, quae sanguinis Dominici tantum pretio debebatur; quod videtur verisimile. Denique Ioannes Evangelista inducit sermone Iudae Iscariotis aestimatum trecentis denariis illud unguentum, sicut habes: Potuit enim venumdari trecentis denariis, et dari pauperibus (Ioan. XII, 5). Trecenta autem aera crucis insigne declarant: sed Dominus non perfunctoriam mysterii praescientiam quaerit, sed consepeliri in se fidem credentium mavult.