Sed dicit aliquis: cur hoc a Deo permittitur diabolo? At ego dico, ut boni probentur, improbi puniantur; haec enim poena peccati est. Denique lege quia immittit Dominus febrem, et tremorem, et malos spiritus, et caecitatem, et omnia flagella, iuxta merita peccatorum (Deut. XXVIII, 59 et seq.). Sed redeamus ad lectionem. (Vers. 34.) Viderunt, inquit, hoc magistri gregum, et fugerunt. .