TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Reliquerat in Gerasenis Synagogam Christus, ut diximus; et quem sui non receperat, excepimus alieni, excepimus quem exspectabamus. Nec nobis igitur a quibus exspectabatur, diu defuit; nec ad illos, si rogetur, redire fastidit. Vir enim iste princeps Synagogae, cui filia erat unica, pro Synagogae pereuntis remedio precabatur, quae urgebatur in mortem; quia deserebatur a Christo. Quem putamus Synagogae principem esse, nisi Legem, cuius contemplatione Dominus Synagogam non penitus dereliquit, sed medicinam salutis credentibus reservavit? Ad hanc ergo principis filiam dum properat Dei Verbum, ut salvos faceret filios Israel, sancta Ecclesia de gentibus congregata, quae inferiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis fide praeripuit sanitatem.