TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Non latet eum quicumque fimbriam tetigerit, qui tetigerit aversum; neque enim Deus indiget oculis ut videat, neque corporaliter sentit, sed in se habet cognitionem omnium. Beatus ergo qui vel extremam partem Verbi contigerit; nam totum quis potest comprehendere? Verum ut ad illam quae adhuc aegra est, revertamur; ne per nostram moram dum diu Christi moramur ingressum, mortua esse credatur: (Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est. .