TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quae tamen tantae diversitatis est causa? Supra publice viduae filius suscitatur (Luc. VII, 12), hic removentur plures arbitri. Sed puto quod in eo quoque pietas Domini declaretur; quia vidua mater unici non patiebatur moram, et ideo ne amplius afficeretur maturitas additur. Est etiam forma sapientiae, in viduae filio cito Ecclesiam credituram, in archisynagogi filia credituros quidem Iudaeos, sed ex pluribus pauciores. (PL 15 1685A) Cap. IX (Cap. IX. - Vers. 5.) Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem de pedibus vestris excutite in testimonium supra illos. .