TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Fides igitur imprimis Ecclesiae quaerenda mandatur, in qua si Christus habitator sit, haud dubie sit legenda. Sin vero perfidus populus, aut praeceptor haereticus deformet habitaculum, vitanda haereticorum communio, fugienda Synagoga censetur. Excutiendus pedum pulvis, ne fatiscentibus perfidiae sterilis siccitatibus, tamquam humi arido arenosoque mentis tuae vestigium polluatur. Nam sicut corporeas infirmitates populi fidelis suscipere in se debet Evangelii praedicator, et tamquam propriis inania gesta pulveri comparanda, allevare atque abolere vestigiis, iuxta quod scriptum est: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29)? Ita si qua est Ecclesia quae fidem respuat, nec apostolicae praedicationis fundamenta possideat; ne quam labem perfidiae possit aspergere, deserenda est. Quod Apostolus quoque evidenter asseruit dicens: Hoereticum hominem post unam . . . . correptionem devita (Tit. III, 10). (Vers. 13.) Ait autem ad eos: Date illis vos manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plusquam quinque panes. .