Nequaquam igitur talem Dominum deseramus, qui pro uniuscuiusque viribus impartire nobis alimenta dignatur; ne aut infirmum validior cibus opprimat, aut validum exilia alimenta non satient: Qui enim infirmus est, olera manducet (Rom. XIV, 2). Et ille qui iam videtur laqueos infirmitatis evadere, de quinque istis manducet panibus et duobus piscibus. Certe si petere cibum validiorem veretur, ipse relictis suis omnibus, festinet ad Dei verbum. Dum audire incipit, incipit esurire. Incipiunt apostoli esurientem videre. Et si illi adhuc non intelligunt quid esuriat, intellexit Christus. Scit quod non saecularem cibum esuriat, sed cibum Christi. Dicat: Dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via (Matth. XV, 32). Bonus Dominus studia exigit, vires ministrat.