TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nondum intellexerant apostoli cibum populi credentis non esse venalem. Noverat Christus, noverat ipse nos potius esse redimendos: suas vero epulas gratuitas donat. Nondum ergo habebant discipuli cibum qui redimere nos posset. Habebant tamen iam cibum qui satiare nos posset: habebant cibum qui confirmare nos posset: Panis enim confirmat cor hominis (Psal. CIII, 16). Miseretur ergo Dominus, ne quis deficiat in via. Si quis ergo defecerit, non per Dominum Iesum, sed per se deficit: nec habes quod adscribas Domino, qui vincit cum iudicatur; quid enim dicas ei qui in te contulit omnia firmamenta virtutis? Nonne ipse te genuit, nonne ipse te pavit? Cibus eius virtus est, cibus eius fortitudo est. Sed si tu negligentia tua virtutem quam acceperas perdidisti, non alimentorum coelestium, sed tuae mentis tibi praesidia defuerunt. Denique Dominus sicuti super iustos et iniustos pluit: ita etiam iniustos pascit et iustos. .