Non otiosus numerus, non otiosus ordo, non otiosae reliquiae manducantium. Cur enim plures, id est, quinque millia quinque panibus, hoc est, numero minori satiantur: pauciores vero, qui sunt quatuor millia septem panibus, hoc est, numero maiore pascuntur? Si enim facti tantum sequamur miraculum, videtur esse divinius quod de minore modo pluribus abundavit. Cur ergo quod minus est ei quod est amplius, quasi praestaret, adiectum est? Prius enim quinque millia quinque panibus (Matth. XIV, 19): postea vero quatuor millia septem panibus legimus satiata (Matth. XV, 36). Quaeramus ergo mysterium, quod miraculo praestet. .