TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nec solum panis et numeri, sed etiam accubitionis est differentia: illi enim supra fenum discumbunt, isti supra terram recumbunt: supra fenum quinque millia, supra terram quatuor millia. Plus est terram premere, quam supra fenum iacere; illi enim quibus adhuc sensus sunt corporales, mollioribus delectantur, et ideo supra fenum recumbunt: Omnis enim caro fenum (Esai. XL, 6): isti vero supra terram, quae triticum et vinum gignit et olivam, cibum gratiae consequuntur. Illi discumbunt, isti recumbunt; maior enim est quaedam requies recumbentis. Ibi duo pisces, hic sine numero; unde plerique septiformis Spiritus gratiam in panibus definitam, in piscibus quoque duplicis Testamenti figuram intelligendam putaverunt.