TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Iubetur ergo propheta plaudere manu, et percutere pede: iubetur psallere, quia sponsi nuptias iam videbat, in quibus desponsatur Ecclesia, Christus adamatur. Et bonae nuptiae, quando Verbo anima, spiritui caro nubit. In his propheta David nuptiis ludere nos voluit, ad has invitavit, quia suos posteros copulabat; et ideo laetior quam caeteri, quasi in ipso actu nuptiarum positus, nos ad celebritatem festi muneris adhortatur dicens: Exsultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob. Sumite psalmum, et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara (Psal. LXXX, 2 et 3). Nonne actum quemdam prophetae saltantis advertis? Denique alibi: Psallam tibi in cithara, sanctus Israel. Gaudebunt labia mea cum cantavero tibi, et anima mea quam redemisti (Psal. LXX, 22 et 23). Audis citharizantium voces, audis saltantium crepitus? Nuptias crede.