TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Refert tamen quid sibi velit quod non alium turbae opinabantur, nisi aut Eliam, aut Hieremiam, aut Ioannem Baptistam. Et Eliam forte; quia raptus ad coelum est. Sed non Elias est Christus: ille rapitur, iste regreditur: ille, inquam, rapitur, iste rapinam non arbitratus est esse se aequalem Deo: ille petitis ignibus vindicatur, hic persecutores suos maluit sanare, quam perdere. Cur autem Hieremiam putabant? Fortasse quia sanctificatus in vulva est. Sed non hic Hieremias: ille sanctificatur, iste sanctificat: illius sanctificatio coepit ex corpore, hic sanctus ex sancto. Cur etiam Ioannem populus putabat; nisi forte quia in matris utero positus, Domini praesentiam sentiebat? Sed non hic est Ioannes: ille adorabat in utero, hic adorabatur: ille baptizabat in aqua, Christus in spiritu: ille poenitentiam suadebat, hic peccata donabat.