(Vers. 47.) Bonus etiam locus adversus superstitionem vanissimam Iudaeorum, qui aedificando sepulcra prophetarum, patrum suorum facta damnabant; aemulando autem paterna scelera, in seipsos sententiam retorquebant. Etenim propheticorum aedificatione tumulorum, sceleris eos qui occiderant, arguebant; et similium aemulatione factorum, se quoque declarabant paternae iniquitatis haeredes. Non igitur aedificatio, sed aemulatio loco criminis aestimatur. Neque enim possunt haereditariae iniquitatis absolvi, qui Dei Filium crucifigendo, quod gravius est, paternis cumulum sceleribus addiderunt. Et ideo bene alibi addidit: Implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXIII, 32); quia nihil est ultra Dei iniuriam gravius peccare quod possint.