TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed quoniam gemina est causa perfidiae, quae aut ex inolita malitia, aut ex accidenti metu nascitur; ne quis metu territus potestatis, Deum quem corde cognoscit, negare conetur, pulchre addidit animae tantum formidabile esse supplicium, poenam corporis non esse metuendam; mors enim naturae finis, non poena est; et ideo mortem supplicii corporalis esse defectum, poenam vero animae esse perpetuam; eoque Deum solum esse metuendum, cuius potestati non natura praescribat, sed eadem natura subiaceat; mortem vero non esse terribilem, quam locupletiore fenore sit immortalitas redemptura.