TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Fortasse dicat aliquis: Quomodo Apostolus dixit: Numquid de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 9); cum utique bos passere pretiosior sit? Sed aliud est cura, aliud scientia. Denique numerus capillorum non in actu computationis, sed in facilitate cognitionis accipitur; non enim sollicitam Deus curae numerantis intendit excubiam; sed cui cognita sunt omnia, quasi numerata sunt omnia. Bene tamen numerari dicuntur; quia illa quae volumus servare, numeramus.