In summa igitur hic sensus est; si Dominus vilibus avibus, et infidelibus hominibus vel in oriundo sole, vel in terrena fecunditate prospexit; si misericordiae suae omnibus munus impertit, haud esse dubitandum contemplationem apud illum fidelium valituram esse meritorum. Praeclare autem et fidem acuendo intexuit, et fidei ipsi virtutum fundamenta subiecit; nam ut fortitudinis incentivum est fides, ita fidei firmamentum est fortitudo. (Vers. 9, 10.) Qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur ei: in Spiritum autem sanctum qui dixerit, non remittetur ei. .