Qui sunt enim quinque, cum sex personarum facta videatur subiectio, patris et filii, matris et filiae, socrus et nurus? Quamquam eadem mater quae socrus accipi possit, quae enim mater est filii, socrus eius uxoris est; ut iuxta litteram quoque numeri non absurda sit ratio, liquidoque clareat fidem vinculis nexam non esse naturae, quo licet officio pietatis obnoxii, fide tamen liberi sunt.