TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Et rursus quando anima corporis non connivet illecebris, nec carnalium voluptatum delectatione vincitur, sed mens pura mundique huius exuta famulatu, sensus corporis in suas illicit et attrahit voluptates; ut audiendi legendique usu incrementa virtutis epuletur, atque interioris succi spiritualibus nescitura famem satietur alimentis. Etenim (Cf. Aug. lib. II cont. Iul. Pelag., c. 5) oratio cibus mentis est, praeclaraque alimonia suavitatis, quae membra non oneret, neque se in naturae pudenda, sed in ornamenta convertat; cum libidinum volutabrum commutatur in Dei templum, diversoriumque vitiorum sacrarium incipit esse virtutum. Quod utique tunc facit cum caro in naturam regressa, vigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito contumaciae, moderantis animae coniugatur arbitrio: qualis fuit cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta, sacrilegam famem sciret, divinorumque memoriam praeceptorum animae sensibus inhaerentem, edacitatis studio praeteriret.