Non otiosum etiam, quia non aera (sicut alibi, Luc. XXI, 2) duo, non assem (Matth. X, 29), non denarium (Matth. XX, 2), sed quadrantem hoc posuit loco; quadrantaria enim permutatio velut quaedam est compensatio, cum aliud redditur, et aliud significatur solutum: ita et hic aut pretio charitatis redimitur iniuria, aut iniuriae aestimatione poena laxatur.