TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Hic ergo altioris sensus aliquod etiam quaeramus arcanum (Esai. V, 5). Ficus in vinea est: erat autem vinea Domini Sabaoth, quam dedit in rapinam gentium. Itaque qui vineam suam diripi fecit, hic etiam ficum iussit excidi. Apta autem synagogae arboris istius comparatio est; quia sicut ista arbor foliis redundans fluentibus spem possessoris sui cassa speratorum proventuum exspectatione destituit: ita etiam in Synagoga dum doctores eius operibus infecundis, verbis tantum velut foliis redundantibus gloriantur, inanis umbra Legis exuberat, spes autem falsi exspectata proventus, populi vota credentis illudit.