TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Venit ad Abraham, venit ad Moysen, venit ad Mariam, hoc est, venit in signaculo, venit in Lege, venit in corpore. Adventum eius ex beneficiis recognoscimus. Alibi purificatio, alibi sanctificatio, alibi iustificatio est: circumcisio purificavit, sanctificavit Lex, iustificavit gratia. Unus in omnibus, et in uno omnia. Nemo enim mundari potest, nisi qui metuit Dominum: nemo Legem meretur accipere, nisi purificatus a culpa: nemo accedit ad gratiam, nisi noverit Legem. Ergo populus Iudaeorum neque purificari potuit; quia circumcisionem non animi, sed corporis habuit, neque sanctificari; quia virtutem Legis ignoravit, qui carnalia magis quam spiritalia sequebatur ( Lex autem (Rom. VII, 14) spiritalis est ), neque iustificari; quia delictorum suorum poenitentiam non gerebat, et ideo gratiam nesciebat. .