Quam cito duritiam Iudaeorum superbiamque causas esse sterilitatis agnovit! Itaque novit excolere, qui novit vitia deprehendere. Pollicetur dura cordis eorum apostolicis ligonibus esse fodienda; ut longo incultu situm mentis obductum sermo bis acutus invertat, et corde proscisso, excitet sensum aerio spiramine iam vigentem; ne radicem sapientiae terrarum acervus obruat et abscondat. Cophinum quoque stercoris dicit esse mittendum. Magna profecto vis stercoris, quae tanta est, ut de infecundis fecunda, de arentibus virentia, de sterilibus faciat fructuosa. In quo sedit Iob cum tentaretur, et vinci nequivit (Iob. II. 8). Et Paulus aestimat ut stercora, ut Christum lucrifaciat (Philip. III, 8). Denique cum ante Iob plurima perdidisset, posteaquam sedit in stercore, non habuit quod ei diabolus posset auferre. Bona ergo terra quae foditur, bonum stercus quod mittitur. Denique Dominus de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem (Psal. CXII, 7).