(Vers. 33.) Bonum est, inquit, nos hic esse (hinc et sanctus Paulus ait (Philip. I, 23): Dissolvi enim, et cum Christo esse multo melius ), nec laudasse contentus, non solum affectu, sed etiam factorum devotione praestantior, ad exaedificanda tabernacula tria impiger operarius communis obsequii ministerium pollicetur. Et quamvis nesciret quid diceret; tamen pollicebatur officium: quo non inconsulta petulantia, sed praematura devotio fructus pietatis accumulat. Nam quod ignorabat, conditionis fuit: quod promittebat, devotionis. Sed non capit humana conditio in hoc corruptibili, in hoc mortali corpore facere tabernaculum Deo. Sive in animo, sive in corpore, sive alio aliquo loco fuge quaerere quod non licet scire. Si Petrus nescivit quemadmodum tu potes scire? Si nescivit, ille qui promisit, et qui corporis terminos magnitudine animi nesciebat; quemadmodum scire nos possumus, desidia quadam mentis intra proseptum carnis inclusi? Denique placuit tanta devotio Deo. (Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos. .