TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Vis scire granum Christum, et seminatum Christum? Nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum afferet (Ioan. XII, 24). Ergo non erravimus, quia diximus quod ipse iam dixerat. Est autem et granum tritici; quia confirmat cor hominis: et granum sinapis; quia cor hominis accendit. Et licet ad omnia utrumque conveniat; videtur tamen granum tritici, cum de eius resurrectione tractatur: panis enim Dei est, qui de coelo descendit (Ioan. VI, 33); eo quod Verbum Dei, et resurrectionis exemplum mentes alat, spem acuat, firmet affectum: granum autem sinapis; eo quod amarior et acrior sermo sit de Domini passione: amarior ad flendum, acrior ad commovendum. Itaque cum audimus et legimus ieiunasse Dominum (Matth. IV, 2), sitisse Dominum (Ioan. IV, 7), lacrymasse Dominum (Ioan. XI, 35), vapulasse Dominum, dicentem quoque eum sub tempore passionis: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41); velut succo amarioris sermonis increpiti, dulciores iusto voluptatum suavitates corporalium temperamus. Ergo qui seminat granum sinapis, seminat regnum coelorum.