TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nec vereamur quia acceptum spiritalis patrimonium dignitatis terrenis prodegimus voluptatibus, quod Pater in filios quem habebat, thesaurum contulit. Fidei census numquam exinanitur: licet totum dederit, totum habet; quia quod donavit, non amittit. Nec vereare, ne te non recipiat: Non enim delectatur Deus perditione vivorum (Sap. I, 13): etiam occurrens venienti tibi cadet supra collum: Dominus enim erigit allisos (Psal. CXLV, 8). Osculum dabit quod est pignus pietatis et amoris. Stolam, annulum, calceamenta proferri iubebit. Tu adhuc iniuriam metuis, ille restituit dignitatem: tu supplicium vereris, ille osculum defert: tu convicium times, adornat ille convivium. Sed iam ipsam parabolam discutiamus. (Vers. 11, 12.) Homo quidam habuit duos filios, et dixit illi adolescentior: Da mihi portionem substantiae. .