Nemo illi dabat; erat enim in regione illius, qui neminem habet; quia eos qui sunt, non habet. Omnes quippe gentes in nihilo aestimantur (Esai. XL, 15): solus autem Deus est qui vivificat mortuos, Et vocat quae non sunt, tamquam quae sunt (Rom. IV, 17). (Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant! .