TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Venit ergo paterfamilias et prima hora conduxit operarios, fortassis eos qui a principio mundi usque ad diluvium iusti esse meruerunt, de quibus ait: Et locutus sum ad vos ante lucem: et misi ad vos servos meos prophetas ante lucem (Ierem. , VII, 25). Tertia post diluvium incipit, Noe caeterorumque tempora comprehendens, qui quasi boni operarii in vineam destinantur; ideo quasi in prandio inebriatus est Noe. Sexta et reliquae Abrahae, Isaac, et Iacob patriarcharum merita distinguunt. Nona, inclinante iam saeculo, et tamquam pallescente luce virtutis, Lex et Prophetae decolores mores hominum notaverunt. Undecimam, et quod superest diei, sacer producit adventus. Unde et ipse in Evangelio dicit: Ambulate dum lumen habetis (Ioan. XII, 35.) .