TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Novit esse distantiam inter filios, amicos, mercenarios, et servos; filius per lavacrum, amicus per virtutem, mercenarius per laborem, servus per timorem. Sed etiam ex servis et mercenariis fiunt amici, iuxta quod scriptum est: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis: iam non dico vos servos (Ioan. XV, 14).