TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quo loco Dominus simplicitatem sine arrogantia docet, charitatem sine invidia, devotionem sine iracundia esse debere: nam et pueri mens provectioris affectu recipienda suadetur; quia dum puer nihil sibi vindicat, formam virtutis exsequitur: et si rationem nescit, culpam ignorat. Tamen quia plerisque non virtus, sed infirmitas videtur sine ratione simplicitas; ut tu veram recipias admoneris, id est, ut exsequaris industria munus naturae. Et ideo ait: (Ibid.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo, me recipit. Et qui me recipit, recipit eum qui me misit. .