TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Potest et de agente poenitentiam dictum videri; quia non moritur, nisi qui aliquando vixit. Et ideo gentes non moriuntur, sed mortuae sunt; etenim qui in Christum non credidit, semper est mortuus. Et gentes quidem cum crediderint, per gratiam vivificantur: qui vero lapsus fuerit, per poenitentiam reviviscit.