TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 28.) Stat autem foris, nec excluditur; sed non ingreditur, ignorans voluntatem Dei de vocatione gentium, servus iam factus ex filio; servus enim nescit quid dominus agat (Ioan. XV, 15). Ubi cognovit, invidet, et torquetur Ecclesiae bonis, et foris stat. Foris enim Israel audit chorum et symphoniam; sed irascitur quia hic concinit plebis gratia, et consona populi iubilatio. Sed bonus pater etiam hunc salvare cupiebat, dicens: (Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti; .