TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ergo non serviamus alienis quia nullum dominum debemus scire nisi Christum: Unus enim Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Iesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6). Quid ergo, Pater Dominus, aut Filius Deus non est? Sed et Pater Dominus, quia Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6); et Filius Deus qui est super omnes Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Quomodo ergo nemo potest duobus dominis servire? Unus enim Dominus, quia unus Deus: denique Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10). Unde claret unum Patris et Filii esse dominatum. Unus autem est, si non dividatur; sed totus in Patre, totus in Filio sit. Itaque quia unius deitatis atque dominatus asserimus Trinitatem, unum Deum, et unum Dominum confitemur. Qui autem aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus memorant potestatem, plures deos, et plures dominos in Ecclesiam gentilis vitio erroris inducunt.