Quod autem propensius studio charitatis Ioannes plurimum diligens, et ideo redamatus plurimum, excludendum putat a beneficio eum, qui non utatur obsequio, recte non reprehenditur, sed docetur: non reprehenditur, quia amore faciebat, sed docetur; ut noverit infirmorum esse firmorumque distantiam. Et ideo Dominus etsi fortiores remunerat; tamen non excludit infirmos. (Vers. 50). Sinite eos, et nolite prohibere; qui enim non est adversum vos, pro vobis est. .