TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Volucres quoque coeli, quae frequenter ad nequitiae spiritalis similitudinem derivantur, veluti nidos quosdam instruunt in pectoribus improborum; et ideo Filius hominis, quia abundavit iniquitas, non habet ubi caput suum reclinet. Etenim dominante versutia, cum simplicitati nullus sit locus, nulla potest in affectibus singulorum divinitatis esse possessio: Caput enim Christi Deus est (I Cor. XI, 3), qui ubi mentem probarit innoxiam, supra ipsam quodammodo vim suae maiestatis reclinat: quod esse videtur indicio, quia profusior quaedam gratia bonorum pectoribus inseratur.