TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Itaque cum religiosum humandi acceperimus officium, quemadmodum hic paterni quoque funeris sepultura prohibetur, nisi ut intelligas humana posthabenda divinis? Bonum studium, sed maius impedimentum; nam qui partitur studium, derivat affectum (Act. VI, 2 et seq.): et qui dividit curam, differt profectum (Luc. X, 4). Ergo prius obeunda quae maxima sunt; nam et apostoli, ne occuparent studium dispensandi, ministros pauperibus ordinarunt: et ipsis cum a Domino mitterentur, neminem in via salutare praescriptum est: non quod benevolentiae displiceret officium, sed quod persequendae devotionis intentio plus placeret.