TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ad hanc vitam, fratres, festinemus, moesti in saeculo, quia peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6); qui enim non peregrinatur a corpore, peregrinatur a Domino. Multo autem melius dissolvi a corpore, et adhaerere Deo; ut et nos unum simus apud omnipotentem Deum, et unigenitum Dei Filium videamus, per resurrectionis gloriam in naturae claritatem assumpti et inviolabilis concordiae animorum foedere sempiterno unitatem diuturnae pacis imitati; ut compleatur id quod de nobis Dei Filius Patri orando promisit: Ut et ipsi unum sint, sicut et nos unum sumus (Ioan. XVII, 23).