TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ad septuaginta discipulos dicit, hos quos designavit, et misit binos ante faciem suam. Et qua ratione binos misit? Quia bina missa sunt animalia in arcam, hoc est, cum mare femina: immunda per numerum, sed mundata Ecclesiae sacramento. Quod completum est oraculo quod sanctus Petrus accepit, dicente sibi Spiritu sancto: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris (Act. X, 15). Et advertit dictum esse de gentibus, quae corporeae magis generationis successionem quam spiritalis gratiae sequebantur. Hos mundavit Dominus, et passionis suae fecit haeredes.