TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nec vos moveat quod formam praetendere videntur humanam: et si foris homo cernitur, intus bestia fremit. Et ideo eos lupos esse non dubium est, iuxta Domini Iesu divinam sententiam, qui ait: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium: intus autem sunt lupi rapaces; ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15 et 16). Si quis ergo specie movetur, fructum interroget. Audis aliquem sacerdotem dici, rapinas eius agnoscis. Vestitum ovis habet, facta praedonis. Foris ovis, intus lupus est: qui modum non habet rapinarum, qui tamquam in nocte Scythico membra duratus gelu, cruentus ora, circumvolat quaerens quem devoret. Nonne vobis videtur lupus, qui humanae necis insaturabili crudelitate fidelium morte populorum rabiem suam explere desiderat.