TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Habet tamen quos et cum virga apostolos miserit, sicut Paulus testificatur, dicens: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Hanc virgam etiam Timotheo dedit Apostolus, dicens: Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV, 2). Aut fortasse ante passionem Domini, quae nutantium populorum corda firmavit, necessaria sola fuerit mansuetudo; post passionem correctio. Certe mulceat Dominus, increpet Paulus: suadeat qui potest pectora etiam dura mollire: arguat qui non potest universa suadere. Virgam igitur Paulus ex doctrina Legis assumpserat. Legerat enim: Qui parcit baculo, odit filium suum (Prov. XIII, 24). Legerat etiam quia agnum manducantes, baculum in manibus habere praecepto prophetico iubebantur (Exod. XII, 11). Et ideo Dominus in veteri Testamento ait: Visitabo in virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII, 33). In novo autem se ipsum obtulit, ut ignosceret universis, dicens: Si me quaeritis, sinite hos abire (Ioan. XVIII, 8). Et alibi habes quia cum apostoli ignem de coelo petere vellent, ut consumeret Samaritanos, qui Iesum Dominum intra civitatem suam recipere noluerunt: Conversus increpavit illos, et ait: Nescitis cuius spiritus estis; Filius enim hominis non venit animas perdere hominum, sed salvas facere (Luc. IX, 55 et 56).