(Vers. 25.) Adhaeret his lectio, qua exponuntur hi qui sibi legisperiti videntur, qui verba Legis tenent, vim Legis ignorant: et ex ipso primo Legis capitulo docet esse Legis ignaros, probans quod in principio statim Lex et Patrem et Filium praedicaverit, incarnationis quoque Dominicae annuntiaverit sacramentum, dicens: Diliges Dominum Deum tuum . . . . Et diliges proximum tuum sicut te ipsum (Deut. VI, 5).