EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗
7, 80
Qui sunt isti duo denarii, nisi forte duo Testamenta, quae imaginem in se habent aeterni regis expressam, quorum pretio vulnera nostra curantur? Redempti enim sumus pretioso sanguine; ut ultimae mortis ulcera vitaremus.