TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Alius praecepti locus est, ut omnibus momentis non solum diebus, sed etiam noctibus oratio deferatur. Vides enim quod iste qui media nocte perrexit, tres panes ab amico suo postulans, et in ipsa petendi intentione persistens, non defraudetur oratis. Qui sunt isti tres panes, nisi mysterii coelestis alimentum? Quod si diligas Dominum Deum tuum, non solum tibi, sed etiam aliis poteris emereri. Quis autem amicior nobis, quam qui pro nobis corpus suum tradidit? Ab hoc media nocte panes David petiit, et accepit; petiit enim quando dicebat: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII, 62); ideo meruit hos panes quos apposuit nobis edendos. Petiit cum dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7); neque enim timuit ne excitaret dormientem, quem scit semper vigilantem.