TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nec solum media nocte Dominus, sed omnibus prope docet vigilandum esse momentis; venit enim et vespertina, et secunda, et tertia vigilia, et pulsare consuevit: Beati, itaque, servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII, 37). Si ergo desideras ut virtus Dei praecingat se, et ministret tibi, vigilandum est semper: multae enim insidiae sunt bonis, et gravis corporis somnus; quia si dormire mens coeperit, vigorem suae virtutis amittit. Excita igitur somnum tuum, ut pulses ostium Christi: quod aperiri sibi etiam Paulus exposcit, non solum suis, sed etiam populi orationibus obsecrans se iuvari, ut aperiatur ostium sibi ad loquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3). Et fortasse illud est ostium quod apertum vidit Ioannes; vidit enim, et dixit: Post haec vidi, et ecce ostium apertum in coelo; et vox prima quam audivi tamquam tubam loquentem mecum, et dicentem: Ascende huc, et ostendam tibi quae oporteat fieri (Apoc. IV, 1). Apertum est igitur ostium Ioanni, apertum est ostium Paulo; ut nobis panes, quos ederemus, acciperent. Perseveravit ostium pulsans opportune, importune; ut gentes mundani tramitis labore vexatas, alimoniae coelestis ubertate recrearet.