Quanta hic sacrilegi furoris amentia; ut cum Dei Filius ad immundos spiritus conterendos, et ad manubias mundani principis auferendas susceperit carnem, et destruendae nequitiae spiritalis hominibus quoque dederit potestatem, dividens spolia eius, quod insigne est triumphantis, aliqui sibi adiumentum ac praesidia diabolicae potestatis adsciscant, cum in digito Dei, vel certe secundum Matthaeum in spiritu Dei daemones excludantur (Matth. XII, 28)! Unde intelligitur individuum quoddam velut corpus esse divinitatis et regnum; cum Christus Dei dextera sit. Spiritus autem digiti speciem velut unius secundum divinitatem corporis seriem videatur exprimere. Nonne videtur individuum esse regnum, cum velut corpus sit indivisum? Habitat enim, ut legisti, corporaliter plenitudo divinitatis in Christo (Coloss. II, 9). Quod utique et de Patre negare non poteris, et de Spiritu negare non debes. Nec tibi membrorum comparatione notrorum portio quaedam videatur facienda virtutis; individuae enim rei non potest esse divisio: et ideo ad formam unitatis, non ad distinctionem potestatis referenda digiti nuncupatio est; cum et dextera Dei dicat: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30). Sed licet individua divinitas, distincta persona est.