TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Denique lucerna illa quam matutinis vesperuisque temporibus, ritu veteri Iudaeorum, princeps sacerdotum solebat accendere (Exod. XXVII, 21), velut sub modio sita Legis evanuit: et civitas illa Hierusalem, quae in terris est, quae occidit prophetas, quasi in convalle fletus posita delitescit: illa autem Hierusalem quae in coelo est, in qua militat fides nostra, in illo altissimo omnium locata monte, hoc est in Christo, Ecclesia non potest tenebris et ruinis huius mundi abscondi: sed fulgens candore solis aeterni, luce nos gratiae spiritalis illuminat. (Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis. .