(Vers. 27.) Serus autem dives iste magister esse incipit; cum iam nec discendi tempus habeat, nec docendi. Quo loco evidentissime declarat Dominus, vetus Testamentum esse fidei firmamentum, retundens perfidiam Iudaeorum, et excludens nequitias haereticorum, a quibus mens supplantatur infirmior; ipsi enim pusilli sunt, qui adhuc nesciunt incrementa virtutis.