TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Num veniae numerus praefinitur, an vero quia cum septimo die requieverit Deus ab omnibus operibus suis, post hebdomadam istius mundi quies nobis diuturna promittitur; ut quemadmodum mala istius mundi feriata cessabunt, ita etiam vindictae severitas conquiescat? Sabbatum autem non solum dierum, sed etiam mensium est; et ideo septimi mensis decima die sabbata sabbatorum (Levit. XXV, 9): nec solum mensium, sed annorum quoque: neque annorum tantum, sed etiam generationum, postremo ipsius mundi, cuius typus est sabbatum magnum; sicut in Lege est hebdomada septima, post quam celebratur annus Iubilaeus. Quod mysterium nobis Dominus voluit revelare, cum dicit: Non solum septies, sed etiam septuagies septies (Matth. XVIII, 22). Quia septima generatione, ut habes secundum Lucam (Luc. III, 37), Enoch raptus est, ne malitia immutaret cor eius (Sap. IV, 11); et in eo aculeus doloris quievit. Septuagesima autem et septima generatione Dominus natus ex Maria, humani generis in se peccata suscipiens, remissionem tribuit omnium delictorum.